bible.software › Luke › Luke 6 › Luke 6:36
Luke 6:36
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. + 6.36 Estote ergo misericordes, etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice: populum Judæorum propheticis pluviis irrigat, et non merentibus radius æterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint, estote eis misericordes, docendo, et extollendo, et nolite temere judicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be ye therefore merciful, as your Father also is merciful.
In Context
35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. + 6.35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit.
37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. + 6.37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.
Read all of Luke 6
Cross References
Ephesians 4:31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. + 4.31 Omnis amaritudo. Hæc etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt. Blasphemia. Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsæ rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.
1 Peter 1:15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: + 1.15 Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc.
This Verse In Other Editions
Study Luke 6:36