The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:43

Luke 6:43

Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. + 6.43 Non est arbor, etc. Arbor bona vel mala, non natura, quæ a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Neque arbor. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quæ verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For a good tree bringeth not forth corrupt fruit; neither doth a corrupt tree bring forth good fruit.

In Context

42aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. + 6.42 Hypocrita. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suæ emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiæ, vel malitiæ, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam iræ vel alicujus livoris culpæ de oculo fratris.

44Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. + 6.44 Unaquæque enim arbor. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Cognoscitur. Non a veste, sed ab operibus quæ fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Neque enim de spinis. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animæ. Quæ sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quæ generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno. Spina et rubus, hæreticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et rubi, curæ sæculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui lætificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei.

Read all of Luke 6

Cross References

Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.

Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 3.10 Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.

Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:42Luke 6Luke 6:44 →