The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:42

Luke 6:42

aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. + 6.42 Hypocrita. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suæ emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiæ, vel malitiæ, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam iræ vel alicujus livoris culpæ de oculo fratris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Either how canst thou say to thy brother, Brother, let me pull out the mote that is in thine eye, when thou thyself beholdest not the beam that is in thine own eye? Thou hypocrite, cast out first the beam out of thine own eye, and then shalt thou see clearly to pull out the mote that is in thy brother’s eye.

In Context

41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? + 6.41 Quid autem vides, etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio præventi, levia hæc vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed cæcus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.

43Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. + 6.43 Non est arbor, etc. Arbor bona vel mala, non natura, quæ a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Neque arbor. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quæ verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur.

Read all of Luke 6

Cross References

Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1

Proverbs 18:17Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. + 18.17 Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.

Matthew 23:13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. + 23.13 Clauditis. Vel malo exemplo, vel mysteria Scripturarum tollendo. Exemplo enim et doctrina eorum qui magistri sunt, alii quidem Christum non recipiunt.

Luke 13:15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? + 13.15 Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.

Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.

Acts 9:9Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. + 9.9 Et erat. RAB. Hic datur forma pœnitentibus, ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechumenorum gradus dedicatur. Tribus diebus. Apparet quod per triduum cæcatus lucem gratiæ exspectabat, non torpens otio, sed illustratus a Deo cœlestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem Evangelii edoctus sit. Non videns. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur, qui tenebras tridui luce reversa mutavit. Non manducavit. RAB. Hoc animæ suæ acciderat, quæ cibum interiorem non habuerat et potum. Ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:41Luke 6Luke 6:43 →