The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:47

Luke 6:47

Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: + 6.47 Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whosoever cometh to me, and heareth my sayings, and doeth them, I will shew you to whom he is like:

In Context

46Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:

48similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. + 6.48 Fodit in altum. Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Inundatione. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur Luc. 14.. Domui illi. Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt.

Read all of Luke 6

Cross References

Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.

Matthew 12:50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Luke 8:8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. + 8.8 Centuplum, etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis præceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.

Luke 11:28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. + 11.28 Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant.

John 5:40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:46Luke 6Luke 6:48 →