The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:46

Luke 6:46

Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? + 6.46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And why call ye me, Lord, Lord, and do not the things which I say?

In Context

45Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. + 6.45 Profert bonum. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. Profert malum, etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quæ Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quæ exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine? Quasi dicat: Quid folia rectæ confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia. Per oris locutionem, universa quæ actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Isa. 39..

47Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: + 6.47 Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.

Read all of Luke 6

Cross References

Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

Matthew 25:24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: + 25.24 Durus es. Quia ardua est via quæ ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.

Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.

Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:45Luke 6Luke 6:47 →