The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:48

Luke 6:48

similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. + 6.48 Fodit in altum. Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Inundatione. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur Luc. 14.. Domui illi. Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He is like a man which built an house, and digged deep, and laid the foundation on a rock: and when the flood arose, the stream beat vehemently upon that house, and could not shake it: for it was founded upon a rock.

In Context

47Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: + 6.47 Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.

49Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. + 6.49 Supra terram, etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram ædificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento ædificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. Concidit et facta est ruina, etc. Omnis conscientia, quæ spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quæ mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.

Read all of Luke 6

Cross References

Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.

Deuteronomy 32:31Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. + 32.31 Judices. Approbatores; etiam qui idola colunt, unum Deum esse intelligunt, qui fecit cœlum et terram.

2 Samuel 22:2Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

2 Samuel 22:32Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum?

2 Samuel 23:3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, + 23.3 In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.

Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:47Luke 6Luke 6:49 →