The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:3

Luke 7:3

Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. + 7.3 Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he heard of Jesus, he sent unto him the elders of the Jews, beseeching him that he would come and heal his servant.

In Context

2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.

4At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes:

Read all of Luke 7

Cross References

Luke 8:41Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,

John 4:47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. + 4.47 Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:2Luke 7Luke 7:4 →