Luke 7:22
Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: + 7.22 Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 146:8Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; + 146.8 Qui operit cœlum. CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum. Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam, id est temporalia. 1
Isaiah 32:3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
Isaiah 42:6Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, + 42.6 Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.
Isaiah 43:8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. + 43.8 Educ foras. Vox Patris ad Filium de Judæis mente cæcis. Et nota prius esse factum vocationem Judæorum, deinde gentium.
Jeremiah 31:8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. + 31.8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.
Matthew 9:28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.