The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:23

Luke 7:23

et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. + 7.23 Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And blessed is he, whosoever shall not be offended in me.

In Context

22Et respondens, dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: + 7.22 Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quæ vidistis, etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quæ interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.

24Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? + 7.24 Quid. Ubi monuit discipulos Joannis in crucem Dominicam esse credendum: conversus ad turbas, ad virtutem pauperes provocat, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi, speciosa utilibus æternis caduca præferrent, sed crucem potius quam mundi phaleras tollant. Et ideo laudat personam Joannis, qui posthabito amore vitæ etiam justitiæ formam nec mortis timore mutavit. Deserto mundus comparatur, quia adhuc incultus et sterilis in quem non est ita prodeundum, ut homines mente carnis inflatos et virtutis vacuos, et de fragilis mundi gloria jactantes, putemus esse imitandos. Arundinem vento. BED. Per arundinem carnalis animus, qui cum favore vel detractione tangitur, in quamlibet partem inclinatur. Sed Joannes non est arundo vento agitata, quia illum nec gratia blandum nec cujuslibet ira faciebat asperum, nec prospera erigebant, nec adversa inclinabant.

Read all of Luke 7

Cross References

Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.

Matthew 13:57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. + 13.57 Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria. Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.

John 6:60Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

1 Corinthians 1:21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. + 1.21 Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.

1 Peter 2:7Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, + 2.7 Vobis igitur credentibus est honor non credentibus, etc., quem reprobaverunt ædificantes. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli, et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:22Luke 7Luke 7:24 →