Luke 7:26
Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: + 7.26 Plusquam prophetam. Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But what went ye out for to see? A prophet? Yea, I say unto you, and much more than a prophet.
In Context
Cross References
Luke 1:76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, + 1.76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.
Luke 20:6Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
John 5:35Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. + 5.35 Ille erat, etc. Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit, interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophetæ et apostoli sunt lucernæ: Christus verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.