The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:27

Luke 7:27

hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is he, of whom it is written, Behold, I send my messenger before thy face, which shall prepare thy way before thee.

In Context

26Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: + 7.26 Plusquam prophetam. Quia angelus: non natura, sed officio, qui supernum judicem nuntiare mittitur.

28Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. + 7.28 Dico autem. In hoc non præfertur patriarchis et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc est mundo. Vel, ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine.

Read all of Luke 7

Cross References

Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

Matthew 11:10Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.

John 1:23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. + 1.23 Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:26Luke 7Luke 7:28 →