Luke 7:25
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. + 7.25 Mollibus vestimentis indutum. Per vestem, corpus humanum intelligitur. Prophetico ergo exemplo ad virtutem subeundæ virtutis hortatur. Ecce quæ in veste pretiosa. Quibus fluida divitiis membra solvuntur, exteros cœlestis regni, sub jure dæmonum (qui sunt reges tenebrarum) intra habitacula hujus mundi consenescunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 10:5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
Esther 1:3Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, + 1.3 Tertio igitur anno. Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22.. Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14.. Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45., etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.
Esther 4:2et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. + 4.2 Usque ad fores. Sic magister Ecclesiæ intercessione reginæ, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis Psal. 14., etc., quæ partim peregrinatur in mundo, et partim regnat cum Domino, a rege omnium sæculorum desiderat exaudiri. Non enim. Nullus cum corruptione præsentis vitæ potest aulam cœlestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et cordis compunctione regni pulsare introitum, ut post lætabundus supernum intret palatium. Si quis quærat quomodo rex justissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malitiæ, sed ex summi consilii nutu procedere. Sapientia enim vincit malitiam Sap. 7., attingit a fine usque ad finem fortiter: et disponit omnia suaviter Ibid., 8.. Omnia quæcunque voluit fecit in cœlo et omnibus abyssis Psal. 113.. Cujus justo judicio agitur, ut fideles in manu persecutorum tradantur vel ad purgationem, vel ad correptionem, vel ad meritorum augmentationem: sic Job Satanæ traditur; Paulus ab angelo Satanæ colaphizatur. Rursumque. Orant pro se invicem Mardochæus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat, et pro se orari obsecrat, ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio sine intermissione pro Petro.
Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
Matthew 3:4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. + 3.4 Ipse autem Joannes. Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.
1 Peter 3:3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: + 3.3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.