bible.software › Luke › Luke 7 › Luke 7:4
Luke 7:4
At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they came to Jesus, they besought him instantly, saying, That he was worthy for whom he should do this:
In Context
3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. + 7.3 Misit ad eum seniores, etc. Divina providentia seniores Judæorum mittuntur, et eis præsentibus languidus sanatur, ut inexcusabiles sint si credere noluerint. Centurio amicos mittit, ne præsentia sua verecundiam Domini gravare videretur, et officium officio provocasse. Significat autem, quia nos qui de gentibus credimus ad Dominum, non ipsi venire possumus quem in carne videre non possumus, sed ad residentem in dextera Patris. Gentilis populus quasi centurio stipatur milite virtutum et spiritualium perfectione, quæ in centum significatur. Sublimis, nihil terrenum a Domino sibi suisque requirens, sed sola æternæ salutis gaudia: et hi pro servis, id est, pro his qui adhuc spiritu servitutis in timore premuntur, Domino supplicant, ut eis paulatim ad superiora provectis, perfecta dilectio foras mittat timorem I Joan. 4.. Matthæus dicit centurionem accessisse, quod per fidem intelligendum est. Per fidem enim vere ad Deum acceditur, quæ in centurione a Domino commendatur: Non inveni tantam fidem in Isræl. Porro Lucas ordine quo gestum est exsequitur, ut intelligere cogeremur, quomodo eum accessisse dicit Matthæus.
5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. + 7.5 Gentem nostram. Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius. Qui naturali lege recte utitur, ut bona quæ novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt Marc. 8..
Read all of Luke 7
Cross References
Matthew 10:11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. + 10.11 Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.
Luke 20:35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: + 20.35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.
This Verse In Other Editions
Study Luke 7:4