John 4:47
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. + 4.47 Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 2:1Et iterum intravit Capharnaum post dies,
Mark 10:47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. + 10.47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.
Luke 8:41Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
John 4:54Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam. + 4.54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam. De omnibus miraculis quæ fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judæis, quæ supra ponitur. Cæteri enim Evangelistæ quæ hic reticet, dixerunt plane.
John 11:32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.