Romans 3:23
omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. + 3.23 Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For all have sinned, and come short of the glory of God;
In Context
Cross References
Romans 1:28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.
Romans 11:32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. + 11.32 Conclusit. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli, ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium. Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
1 Thessalonians 2:12deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. + 2.12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.
Hebrews 4:1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
1 Peter 5:1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: + 5.1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.