Luke 8:11
Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the parable is this: The seed is the word of God.
In Context
Cross References
Matthew 13:19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
1 Corinthians 3:6Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
James 1:21Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. + 1.21 Propter quod abjicientes, etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animæ. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum. Quod vestris cordibus prædicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.