Luke 8:1
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, + 8.1 Et factum est. More aquilæ provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo præsente turba docet, et miseris solita præstat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit prædicare regnum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Matthew 10:2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, + 10.2 Petrus et Andreas. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat.
Matthew 13:19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
Mark 3:16Et imposuit Simoni nomen Petrus: + 3.16 Et imposuit. ID. Non modo primum, sed cum adducto ab Andræa dixit: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus Joan. 1.. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: Alius te cinget et ducet quo tu non vis I Cor. 4..
Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.
Luke 6:14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.