Luke 8:30
Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. + 8.30 Quia intraverunt dæmonia multa, etc. Multa dæmonia quæ unum premunt, signant multos cultus idololatriæ in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.
Mark 5:9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. + 5.9 Quod tibi nomen est? BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. Legio mihi nomen est. ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt.
Luke 8:2et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, + 8.2 Maria quæ vocatur Magdalene. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantæ famæ quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. Maria, amarum mare, propter insitum pœnitentiæ rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Dæmonia septem. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quæ quasi uxor erat prius diaboli.