The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:31

Luke 8:31

Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. + 8.31 Et rogabant. Sciebant dæmones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura prædivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they besought him that he would not command them to go out into the deep.

In Context

30Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. + 8.30 Quia intraverunt dæmonia multa, etc. Multa dæmonia quæ unum premunt, signant multos cultus idololatriæ in uno gentium populo. E contra dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata.

32Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. + 8.32 Grex porcorum. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiæ pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit.

Read all of Luke 8

Cross References

Job 2:5alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. + 2.5 Alioquin mitte manum tuam. Sæpe diabolus, postquam mentem impugnavit, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat: ideo iterum Job expetit, quod Deus ei reticendo concedit. Et tange os ejus. Per os et carnem intelligit vitam corporalem, per animam intelligit rationem, ut superius.

Luke 8:28Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. + 8.28 Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.

Revelation 9:1Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. + 9.1 Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad præparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam hæreticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores hæretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos hæretici operantur.

Revelation 11:7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.

Revelation 19:20Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: + 19.20 Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.

Revelation 20:14Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. + 20.14 Hæc est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hæc secunda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:30Luke 8Luke 8:32 →