Luke 8:42
quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 44:20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
Job 4:20De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. + 4.20 De mane usque ad vesperam. Id est, a vitæ suæ exordio usque ad terminum perpetratione iniquitatis vulnerantur, a qua succisi in profundum ruunt. Ibid. Vel mane, prosperitas; vespera, adversitas; sed per utrumque pereunt, quia per prospera lascivi, per adversa impatientes ad insaniam surgunt. Et quia nullus eorum, scilicet, qui de mane usque ad vesperam succidentur intelligit, quid bonis afflictis hic servetur, quid sibi futurum qui hic bona putant. Sed quia non omnes sic deseruntur, subdit: Qui autem reliqui fuerint. Id est, despecti mundi, quos sæculum ut indignos reliquit, ut puer Ægyptius, id est, amator sæculi, peccatis niger, sæpe a sæculo despectus relinquitur, ut non cum eo currat, sed fractus adversis torpeat. Sed hunc David, id est, Christus, invenit, et in suum amorem convertit, et cibo verbi pascit, et ducem itineris, id est, prædicatorem suum facit: quo duce convivantes, id est, mundi lætitiam destruit, quæ eum comitem habere despexit. Auferentur ex eis. Quia Deus sibi eos elegit. Morientur, et non in sapientia. Interposita sorte justorum, redit ad interitum non intelligentium. Reprobi justos despiciunt, quia per mortem suam invisibilia quærunt, vel per mortem vitam invisibilem quærunt. Sed ipsi, qui pariter mortem et sapientiam fugiunt, sapientiam quidem penitus deserunt, nolentes pro veritate mori, mortem tamen non evadunt.
Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1
Ezekiel 24:16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.
Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Luke 7:12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. + 7.12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.