bible.software › Luke › Luke 8 › Luke 8:46
Luke 8:46
Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. + 8.46 Nam et ego novi. Non latet quicunque tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quæ propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus said, Somebody hath touched me: for I perceive that virtue is gone out of me.
In Context
45Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? + 8.45 Quis est. Non quærit ut doceatur quæ nesciat, sed ut fides mulieris appareat.
47Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. + 8.47 Videns autem mulier. Hæc mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripiebat alienum.
Read all of Luke 8
Cross References
Luke 6:19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. + 6.19 Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.
This Verse In Other Editions
Study Luke 8:46