Luke 6:19
Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. + 6.19 Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the whole multitude sought to touch him: for there went virtue out of him, and healed them all.
In Context
Cross References
Numbers 21:8et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. + 21.8 Fac serpentem ISID. in Num., tom. 5. Morsus serpentum exaltato et inspecto æneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi æneus.
Matthew 9:20Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. + 9.20 Mulier quæ. Salutem Judæis paratam, spe certa præripuit gentilitas. Duodecim annis. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga cœpit Deo famulari, cœpit gentilitas idololatria et peccato pollui. Accessit. Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.
Mark 3:10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Mark 6:56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. + 6.56 Fimbriam vestimenti. BEDA. Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno cœlorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.
Luke 5:17Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. + 5.17 Et factum est. etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia præteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. Et erant. AMBR. Inter cæterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi cœlestis remedio reformentur.
John 3:14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: + 3.14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Supponit de morte sua quæ est origo et causa habendi prædicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suæ significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis, etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus. Aperit causam humanæ salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.