The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:47

Luke 8:47

Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. + 8.47 Videns autem mulier. Hæc mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quæ Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod præripiebat alienum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the woman saw that she was not hid, she came trembling, and falling down before him, she declared unto him before all the people for what cause she had touched him and how she was healed immediately.

In Context

46Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. + 8.46 Nam et ego novi. Non latet quicunque tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quæ propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit.

48At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.

Read all of Luke 8

Cross References

1 Samuel 16:4Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei: dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?

Psalms 38:9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. + 38.9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit. 1

Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.

Hosea 13:1[Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est.

Matthew 28:8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. + 28.8 Cum timore et gaudio. Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

Luke 17:15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, + 17.15 Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:46Luke 8Luke 8:48 →