bible.software › Luke › Luke 8 › Luke 8:53
Luke 8:53
Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. + 8.53 Deridebant, etc. Merito exclusi sunt, qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they laughed him to scorn, knowing that she was dead.
In Context
52Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. + 8.52 Flebant autem. Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quæ sponsi præsentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Nolite flere. Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. Non est mortua, etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit.
54Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. + 8.54 Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.
Read all of Luke 8
Cross References
Job 12:4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. + 12.4 Qui deridetur. Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum.
Mark 15:44Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
John 11:39Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. + 11.39 Domine, jam fetet. Timebat remoto lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari.
This Verse In Other Editions
Study Luke 8:53