Luke 8:54
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. + 8.54 Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he put them all out, and took her by the hand, and called, saying, Maid, arise.
In Context
55Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
Cross References
Jeremiah 31:32non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
Mark 1:31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. + 1.31 Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.
Mark 8:23Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. + 8.23 Ex exspuens. ID. Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos cæci, manus suas imponit, ut videat: quia cæcitatem humani generis et per invisibilia divinæ pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit. Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanæ cæcitatis ostendat: et quæ vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.
Luke 7:14Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge.
John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.
John 11:43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. + 11.43 Voce magna. Fremuit, lacrymavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles malæ consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est, per magnam Dei gratiam vivificatur dum pœnitet.