The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:9

Luke 8:9

Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. + 8.9 Hæc parabola. Nota hanc esse primam parabolam quæ cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quæ exponere noluit, quærendas esse doceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his disciples asked him, saying, What might this parable be?

In Context

8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. + 8.8 Centuplum, etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis præceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.

10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.

Read all of Luke 8

Cross References

Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

Matthew 13:18Vos ergo audite parabolam seminantis. + 13.18 Vos ergo audite. Primam parabolam exponit, ut idem attendant in cæteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiæ. AUG. sup. Gen. Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum præteritarum, hoc prænuntiator tantummodo futurorum.

Matthew 15:15Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. + 15.15 Edissere. Quod aperte est dictum, putant apostoli per parabolam dictum. Vitiosus est auditor, qui vel obscura manifeste, vel manifeste dicta obscure vult intelligere.

Mark 4:34sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. + 4.34 Sine parabola. ID. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolæ non inveniatur. Seorsum autem discipuli. HIER. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiæ, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.

John 15:15Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. + 15.15 Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:8Luke 8Luke 8:10 →