Luke 9:18
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? + 9.18 Et factum est. Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 26:36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. + 26.36 Et orem. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem.
Luke 11:1Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. + 11.1 Et factum est. Post historiam sororum (quæ duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitæ in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda. Ut cessavit. Ideo sæpe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare.