The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:17

Luke 9:17

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. + 9.17 Et saturati sunt. Quod manducans populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cophini duodecim. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius cœlestis pabuli receperunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they did eat, and were all filled: and there was taken up of fragments that remained to them twelve baskets.

In Context

16Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. + 9.16 Distribuit discipulis suis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda.

18Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? + 9.18 Et factum est. Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?

Read all of Luke 9

Cross References

Psalms 37:16Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. + 37.16 Quoniam in te, Domine, speravi, etc. ID. Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis. Speravi. Salutaris medicina malis, sperare, non deficere. In te, Domine, qui mutas tristia in læta. 1

Proverbs 13:25Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]

Matthew 15:37Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

Mark 6:42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

Mark 8:19quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.

Philippians 4:18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. + 4.18 In odorem. Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:16Luke 9Luke 9:18 →