The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:20

Luke 9:20

Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. + 9.20 Vos autem. Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Christum Dei. Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Hæreticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quæ Christi sunt confitetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He said unto them, But whom say ye that I am? Peter answering said, The Christ of God.

In Context

19At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. + 9.19 Joannem Baptistam. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.

21At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, + 9.21 Præcepit ne, etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris prædicationis mole opprimerentur.

Read all of Luke 9

Cross References

Matthew 5:47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? + 5.47 Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.

Matthew 22:42dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. + 22.42 De Christo. Sive venit, sive futurum creditis, quem purum hominem asseritis.

Mark 8:29Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. + 8.29 Tu es Christus. BEDA. Omnia complectitur qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem.

Luke 22:67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: + 22.67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.

John 1:49Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël. + 1.49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.

John 4:42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:19Luke 9Luke 9:21 →