Matthew 5:47
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? + 5.47 Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if ye salute your brethren only, what do ye more than others? do not even the publicans so?
In Context
Cross References
Matthew 5:20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. + 5.20 Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi, etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra. Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.
Luke 6:32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. + 6.32 Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.
1 Peter 2:20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.