The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:24

Luke 9:24

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. + 9.24 Nam qui. GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For whosoever will save his life shall lose it: but whosoever will lose his life for my sake, the same shall save it.

In Context

23Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. + 9.23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:

25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

Read all of Luke 9

Cross References

Ecclesiastes 3:6Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

John 12:25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. + 12.25 Qui amat. AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: Qui odit animam, etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.

Hebrews 11:35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. + 11.35 Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.

Revelation 12:11Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:23Luke 9Luke 9:25 →