Luke 9:23
Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. + 9.23 Dicebat autem. Quæ ad fidem Dominicæ nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed hæc ad omnes. Abneget semetipsum. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. + 10.38 Et qui non accipit, etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Et sequitur me. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.
Mark 8:34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. + 8.34 Si quis vult, etc. BEDA. Postquam mysterium suæ passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens prædicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur. Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo II Cor. 9., etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? II Cor. 11.
John 12:25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. + 12.25 Qui amat. AUG. Qui amat in hac vita, perdit in futuro quod magis congruit, unde subdit: Qui odit animam, etc. Non amat, sed odit animam in hoc mundo, qui diligendo Deum, potius quam in eum peccet eligit occidi.
1 Corinthians 15:30ut quid et nos periclitamur omni hora?
2 Timothy 3:12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.