Luke 9:27
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. + 9.27 Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 9:1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. + 9.1 Et post dies, etc. HIER. Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur: Et post dies, etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futuræ resurrectionis. BEDA. Et post dies sex. Lucas: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. In montem excelsum. In montem ut oraret, etc., usque ad tunc æterna ejus visione merebuntur lætari. Transfiguratus. Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futuræ suæ, vel nostræ resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judæi negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.
Luke 2:26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
John 8:51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.
John 14:2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. + 14.2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.
John 21:22Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. + 21.22 Sic eum volo manere, donec veniam. Nolo eum per martyrium consummare, sed exspectare eum placidam carnis suæ absolutionem, quando ego veniens recipiam eum in æternam beatitudinem.