The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:26

Luke 9:26

Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. + 9.26 Hunc filius hominis. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For whosoever shall be ashamed of me and of my words, of him shall the Son of man be ashamed, when he shall come in his own glory, and in his Father’s, and of the holy angels.

In Context

25Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

27Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. + 9.27 Aliqui hic stantes. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis æternæ sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Donec videant regnum. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanæ mentis remuneratione præsentium, ne frangatur desperatione vel tædio. Visa enim æterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in cœlo speretur æterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiæ antequam per mortem recedant de mundo, ut in præsenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in cœlo regnaturi.

Read all of Luke 9

Cross References

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Matthew 7:22Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? + 7.22 Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.

Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Mark 8:38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. + 8.38 Qui enim. BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc.

Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:25Luke 9Luke 9:27 →