The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:4

Mark 9:4

Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. + 9.4 Rabbi. Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there appeared unto them Elias with Moses: and they were talking with Jesus.

In Context

3Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. + 9.3 Et apparuit, etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in cœlum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui. Elias cum. BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetæ promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturæ sanctæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.

5Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.

Read all of Mark 9

Cross References

Deuteronomy 34:5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: + 34.5 Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.

Matthew 11:13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: + 11.13 Omnes enim. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.

Luke 9:19At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. + 9.19 Joannem Baptistam. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.

Luke 24:27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

Acts 3:21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. + 3.21 Quem oportet, etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in cœlo ad dexteram Patris sedere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:3Mark 9Mark 9:5 →