The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:33

Luke 9:33

Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. + 9.33 Bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est nos hic esse. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judæi invidi. Tria tabernacula. Id est, verba, cogitationes, opera. Unum Moysi. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as they departed from him, Peter said unto Jesus, Master, it is good for us to be here: and let us make three tabernacles; one for thee, and one for Moses, and one for Elias: not knowing what he said.

In Context

32Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. + 9.32 Gravati erant somno. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suæ in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo unum iota aut unus apex non præteribit a lege Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit.

34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. + 9.34 Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.

Read all of Luke 9

Cross References

Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1

Psalms 63:2[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. + 63.2 Exaudi, Deus, orationem. Ut exaltes, et eripe, quia deprecor. A timore inimici. CASS. Sed non a timore mortis. 1

Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.

Mark 10:38Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? + 10.38 Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.

John 14:8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:32Luke 9Luke 9:34 →