Luke 9:38
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Luke 7:12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. + 7.12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.
John 4:47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. + 4.47 Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.