bible.software › Luke › Luke 9 › Luke 9:4
Luke 9:4
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. + 9.4 Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whatsoever house ye enter into, there abide, and thence depart.
In Context
3Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. + 9.3 Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.
5Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. + 9.5 Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ.
Read all of Luke 9
Cross References
Matthew 10:11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. + 10.11 Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.
Luke 10:5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
This Verse In Other Editions
Study Luke 9:4