The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:5

Luke 9:5

Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. + 9.5 Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And whosoever will not receive you, when ye go out of that city, shake off the very dust from your feet for a testimony against them.

In Context

4Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. + 9.4 Ibi manete. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthæum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur.

6Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Read all of Luke 9

Cross References

Nehemiah 5:13Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. + 5.13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen. Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.

Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.

Mark 9:37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.

Luke 9:48et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. + 9.48 Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.

Luke 10:10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

Acts 13:51At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. + 13.51 Excusso pulvere, etc. Secundum præceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem. RAB. Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terræ Psal. 1.. Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:4Luke 9Luke 9:6 →