Luke 9:59
Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. + 9.59 Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto another, Follow me. But he said, Lord, suffer me first to go and bury my father.
In Context
Cross References
1 Kings 19:20Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
Matthew 4:19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. + 4.19 Piscatores. Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.
Matthew 8:21Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. + 8.21 Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.
Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. + 16.24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?