Matthew 8:21
Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. + 8.21 Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And another of his disciples said unto him, Lord, suffer me first to go and bury my father.
In Context
Cross References
Numbers 6:6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, + 6.6 Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..
1 Kings 19:20Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi.
Matthew 19:29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.
2 Corinthians 5:16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. + 5.16 Neminem novimus. Id est, laudamus. Secundum carnem. Id est, sua quærentem, non quæ Christi: temporalia, non æterna. Nec hoc debet facere aliquis, quia etsi Christus fuit mortalis sicut ego, per quod eum putavi hominem esse tantum, dum eram infidelis: tamen jam est immortalis, et ita securi sumus de præmio. Si quis ergo in Christo est renatus novus, illi jam spe transiit mortalitas, et transibit, et dabitur nova immortalitas. Vel, si quis novus, vetus lex transiit illi, et novam habet. Neminem non secundum carnem. Vitam futuram ita certa spe tenet, quasi jam sit præsens: quæ in Christo surgente impleta est, quæ non est secundum carnem: non quin in eadem carnis substantia resurrecturi simus, sed quod non in eadem qualitate corruptionis, quæ nomine carnis signatur. Et si cognovimus secundum carnem. Quia quamvis dum infidelis intellexit Christum in lege promissum esse secundum carnem, ut legalia observaret et servari præciperet: sed tamen non jam post conversionem nunc ita esse credit, sed umbra penitus cessat.