Luke 9:8
a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. + 9.8 Joannes surrexit. Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And of some, that Elias had appeared; and of others, that one of the old prophets was risen again.
In Context
7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
Cross References
Matthew 17:10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
Mark 8:28Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
John 1:21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.