Isaiah 40:24
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 21:21Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
Job 4:9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. + 4.9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:
Job 15:30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.
Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.
Proverbs 1:27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,
Isaiah 14:21Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. + 14.21 Iniquitate: ID. 70. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes, draconem, qui regnat in mari, quem Leviathan appellant, Hebræi volunt esse patrem diaboli; secundum illud: Quia mendax est et pater ejus Joan. 8., quod male intelligendo depravant.