The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:32

Mark 10:32

Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. + 10.32 Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were in the way going up to Jerusalem; and Jesus went before them: and they were amazed; and as they followed, they were afraid. And he took again the twelve, and began to tell them what things should happen unto him,

In Context

31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. + 10.31 Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.

33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:

Read all of Mark 10

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

Matthew 20:17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

Luke 9:51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.

Luke 18:31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: + 18.31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

John 11:16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:31Mark 10Mark 10:33 →