The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:32

Mark 1:32

Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: + 1.32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And at even, when the sun did set, they brought unto him all that were diseased, and them that were possessed with devils.

In Context

31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. + 1.31 Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogæ per manum disciplinæ et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati. Ministrabat eis. BEDA. Tropologice: Id est, membra quæ servierant immunditiæ, serviant justitiæ.

33et erat omnis civitas congregata ad januam. + 1.33 Ad januam. HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.

Read all of Mark 1

Cross References

Matthew 8:16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: + 8.16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.

Mark 3:2Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. + 3.2 Et observabant. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant. Licet sabbatis benefacere. ID. Arguit, quod legis præcepta prava interpretatione violant, æstimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem præposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Animam. ID. Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hæc manus sanatio animæ salutem significat. Perdere. ID. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:31Mark 1Mark 1:33 →