Mark 1:33
et erat omnis civitas congregata ad januam. + 1.33 Ad januam. HIER. Janua regni moraliter pœnitentia est cum fide, quæ operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all the city was gathered together at the door.
In Context
Cross References
Mark 1:5Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. + 1.5 In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes, etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.