Mark 1:5
Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. + 1.5 In Jordane ID. Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat. Confitentes, etc. ID. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus Psal. 115., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Saræ. Sicut ad Mariam dicitur, quæ est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus Luc. 1.. BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitæ novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiæ membra commuta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Psalms 32:5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. + 32.5 Terra. ID. Ecclesia ubique terrarum. 1
Matthew 3:5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; + 3.5 Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.
John 1:28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. + 1.28 Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.
1 John 1:8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. + 1.8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.