1 John 1:8
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. + 1.8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If we say that we have no sin, we deceive ourselves, and the truth is not in us.
In Context
Cross References
Leviticus 13:12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, + 13.12 Sin autem effloruerit. ISICH. Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat. HIERON. Sin autem effloruerit, etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitæ voluptas quasi candida æstimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiæ aut libidinis patescunt maculæ. Sed avaritiæ crimen facile potest resecari, unde: Date eleemosynam et omnia munda erunt vobis. Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quæ facilius; alia, quæ extra castra posita mundatur; alia, quæ omnino non mundatur.
2 Kings 20:15At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
Job 9:2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.
Psalms 143:2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 1
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.