bible.software › Mark › Mark 10 › Mark 10:12
Mark 10:12
Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if a woman shall put away her husband, and be married to another, she committeth adultery.
In Context
11Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. + 10.11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. + 10.13 Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.
Read all of Mark 10
Cross References
1 Corinthians 7:11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. + 7.11 Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.
This Verse In Other Editions
Study Mark 10:12