The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:17

Mark 10:17

Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam? + 10.17 Procurrens quidam genu. BEDA. Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni cœlestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam æternam consequi possit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he was gone forth into the way, there came one running, and kneeled to him, and asked him, Good Master, what shall I do that I may inherit eternal life?

In Context

16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

18Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. + 10.18 Quid me dicis. ID. Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.

Read all of Mark 10

Cross References

Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

Mark 1:40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. + 1.40 Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.

Mark 12:14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? + 12.14 Magister, scimus. ID. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cæsarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.

Luke 18:18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? + 18.18 Et interrogavit eum. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.

John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:16Mark 10Mark 10:18 →